monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 21
XI KAL. Mauri martyris, qui ab infantia Christianus fuit, orationibusque et ieiuniis Christum Dominum deprecabatur, eleemosynis viduis et egenis frequenter impensis non minuebat. Cumque hoc per omnes dies vitae suae perageret, nutu Dei Spiritus sanctus immisit in sensum eius ut monasterium ingrederetur. Cum ergo non multo tempore ibidem habitaret, ita coepit ab universis fratribus diligi, ut veluti patrem eum omnes venerarentur. Cumque complesset annos octodecim agens vitam monachorum, introivit in sensum eius desiderium ut sancti Petri apostoli sedem advisitaret; et proficiscens, Deo auxiliante, Romam pervenit, et cum omnia didicisset mysteria, vel regulam Ecclesiae, multo magis in urbe Roma coepit Christianis et egenis consueta praebere solatia. Cum vero illic demoraretur annis tribus, eodem tempore quo imperium obtinuit Numerianus impiissimus, et coepit per civitates vel provincias suas praecepta arguenter (ita ms.) dirigere, ut si quis Christianus inventus fuisset, et non diis immolaret, diversis suppliciis maceratus morti traderetur. Ipso namque in tempore cum praefecturam Romae promeruisset Celerinus, et ipse idolis deditus diu requisisset per omnes civitates vel loca, ut sicubi Christiani reperirentur, diversis generibus tormentorum affecti deficerent: hic beatum Maurum multiplicibus tormentis afflixit, hoc est, iussit eum primum fustibus nodosis caedi: deinde plumbatis maxillas eius contundi; postea in equuleo suspensum ungulis radi et lampades ardentes lateribus eius applicari; ad extremum vero caput eius amputari. Cuius corpus noctu nautae Africani cognoscentes eum ex sua patria ortum rapuerunt, et volventes eum linteaminibus mundis cum aromatibus posuerunt in sarcophagum, scripserunt ad caput eius dicentes: Dei et Christi Iesu famulus Maurus hunc saeculum pro Christi fide relinquens vitam aeternam acquisivit; post aliquantos dies occulte eumdem sarcophagum suam in navem omnes nautae uno animo levaverunt. Quo facto, pervenit ad praefecti Celerini notitiam, et iratus iussit omnes nautas comprehendere. Quo audito omnes fugerunt, et nullus eorum inventus est. Videns haec Celerinus praefectus, consilio diaboli armatus, iussit eamdem navim, in qua martyris corpus erat, sarmentis impleri, et igne supposito in medio mari comburi, sed gubernante Domino, martyrem suum, ubi Christus voluit, ad portum salutis perduxit.